Apocalypsis B. Joannis*

Caput 20: Versus 5

Caeteri vero mortuorum non vixerunt,id est, aeternas patientur poenas, et in hoc praesenti, quia statim moriuntur.Haec est resurrectio.Quod diabolus ita ligatus est, et quod a peccatis resurgunt homines, et quod ipsis mortuis statim animae fruuntur aeterna requie, est prima resurrectio et potissima.Prima.Ad differentiam illius quae erit simul in anima et corpore, haec dicitur prima.Qui habet partem.Si omnes perfecti esse non possunt, nec in eadem claritate futuri sunt.Secunda mors,id est, damnatio aeterna, quae erit in corpore et in anima reproborum, non apprehendet electos, qui in nullo unquam augentur.Sed erunt sacerdotes,id est aeternas laudes offerentes Divinitati et humanitati.
(* Traductions européennes)